monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 3, VII <<<     >>> IX

Caput VIII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Diis itaque Iliacis post Troiae ipsius documentum qua tandem prudentia Roma custodienda commissa est? Dixerit quispiam iam eos Romae habitare solitos, quando expugnante Fimbria cecidit Ilium. Unde ergo stetit Minervae simulacrum? Deinde, si apud Romam erant, quando Fimbria delevit Ilium, fortasse apud Ilium erant, quando a Gallis ipsa Roma capta et incensa est; sed ut sunt auditu acutissimi motuque celerrimi, ad vocem anseris cito redierunt, ut saltem Capitolinum collem, qui remanserat, tuerentur; ceterum ad alia defendenda serius sunt redire commoniti.